monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 9 > sectio 66 > sectio 3 > 38 > sectio 84 > sectio 12 > sectio 10 > sectio 54 > 16 > sectio 73 > bam425.71 > sectio 81 > sectio 39 > 5 > sectio 77 > sectio 19 > csg98.216 > cpl894.141 > sectio 16 > bnf15462.292 > 10 > sectio 6 > 2 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 12, 4. <<<     >>> 6.

5.

1 Et quidem nisi hostilis impedimento fuisset irruptio, aliquos etiam de nostro numero disposueramus illo dirigere, qui sequestres et arbitri refundendae, si fieri posset, pacis existerent.
2 Sed quia studia nostra tunc temporis habere effectum per tumultus publicos nequiverunt, oblatas pietati vestrae opinamur preces nostras, quibus iuxta partium factum poposcimus ut altero decedente, penes superstitem Ecclesiae iura permanerent, nec aliqua superordinatio vi attentaretur.
3 Ideoque petimus vos, clementissimi et christiani principes, ut et Alexandriae sacerdotum catholicorum omnium concilium fieri censeatis, qui inter se plenius tractent atque definiant quibus impertienda communio quibusque servanda sit.